monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 15
haec inepte ficta cuilibet videri potest; Pollio vult illam veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia (e)didit. ASINI POLLIONIS. Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret [suas esse] quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac vel[ut] ipse palam pro contione recitare pollicebatur. (Ad)ieceratque his alia sordidiora multo, ut ibi facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt, negant eum haec dixisse, nec enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustinebat, sed postea composuisse.